quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et
opertus est sacco ingressusque est domum Domini
et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et
senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium
Amos
qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et
increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad
partum et vires non habet parturiens
si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis
quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum
viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et
fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit
Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et
revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum
expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis
cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce
egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit
nuntios ad Ezechiam dicens
haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus
in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in
manu regis Assyriorum
tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum
universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris
liberari
numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt
patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui
erant in Thelassar
ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim
Ana et Ava
itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum
et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram
Domino
et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui
sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu
fecisti caelum et terram
inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et
vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret
nobis Deum viventem
vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et
terras omnium
et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed
opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos
nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius
ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec
dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super
Sennacherib rege Assyriorum audivi
iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te
et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit
filia Hierusalem
cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti
vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum
Israhel
per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in
multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate
Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et
ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius
ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis
pedum meorum omnes aquas clausas
numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus
antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam
collium pugnantium civitates munitae
et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi
sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae
arefacta est antequam veniret ad maturitatem
habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego
praescivi et furorem tuum contra me
insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas
ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis
et reducam te in viam per quam venisti
tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod
reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in
anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite
fructum earum
et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem
deorsum et faciet fructum sursum
de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod
salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc
quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non
ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit
eam clypeus nec circumdabit eam munitio
per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non
ingredietur dicit Dominus
protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et
propter David servum meum
factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et
percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia
cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et
recedens abiit
et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in
Nineve
cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et
Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in
terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo